- VIRGA
- I.VIRGAInvestitura fit, vel proprie tradendo terram ipsam, seu feudum: vel improprie, tradendo terrae vel feudi nomine, vexillum, hastam, sagirtam, vide Ingulphum, p. 901. Ex hastae traditione nata est consuerudo, per festucam, vel virgam, conferendi feuda: cum enim veteres Germani ne convenite quidem, nisi armati, soliti sint, teste Tacitô; omnia per armorum ministerium exigebant: desiderataque in tradendis feudis nonnumquam hastâ, posteri, quae praesto esset, virgâ, festucâ, sive baculô, eius vice usi sunt. Regna per gladium, provincias per vexillum a Principe tradi refert Otto, de gestis Frider. 1. l. 2. c. 5. Adrianus vero IV. Papa, Hibernici Regni investituram annuô tradidit Iohanni filio henrici II. Richardus I. tam ensem, quam vexillum de Ducatu Normanniae, accepit ab Archiepiscopo Rotomageusi. Zeno Imperator Italiam Theodorico Gothorum Regi sacri velaminis donô confirmavit, Ricobaldus Ferr. de Theodorico. Capillis abscissis nonnulii usi, scriptura antiquus mos Ducatus conferendi erat, etc. Nota Romanorum Virga praetoria, quam Vindictam appellabant, quâ libertatem contulêre: Persius, Sat. 5. v. 88.Vindicta, postquam meus a Praetore recessi,Cur mihi non liceat, iussit quodcurque voluntas.II.VIRGAan a virtute; a quod vim regat; an a virendo? dicta, symbolum erat regiae potestatis: Unde in Symbolica Gentilium Theologia Artis filtulâ ornatur et Virga, quod Sol, hôc schemate denotatus, ut pote omnium in hoc inferiore mundo rerum moderator, imperium obtineat. Vide Macrob. Saturnal. l. 1. c. 21. Et cui ignota Virga ferrea, quâ Messias praedicitur confracturus Geutes, Psalmô 2. v. 9. Confringes istos virgâ ferreâ, ut vas siglinum dissipabis eos: Quamque Sceptrum vocat idem Psalmographus, Psalmô 45. v. 7. Hinc Virga in Rhapsodorum manibus, Plut. in Lone, quod Reges Principesque repraesentarent: contrarium tamen sentiente Iul. Caes. Scaligerô, Poetic. l. 1. c. 13. cum ait: Virgae in manus, a baculis pastorum, a quibus universam poesin effluxisse ostendimus. Vide de Virga seu baculo Histrionum, supra: et lauri vel myrti, pro lyra, in conviviis Veterum olim circumferri solitâ, Salmas. ad Solin. p. 868. et aliquid surpa suô hocô. Apud Senecam, Ep. 47. Virga, qua murmur omne famulorum compescebatur, videtur fuisse insigne Tricliniarcharum in Triclinio; extra quod Actoribus seu Dispensatoribus conveniebat, docente Ammianô Marcellinô, l. 14. ubi praepositos urbanae familiae digerentes comitatum Matronarum prodeuntium, dextris aptatâ Virgâ insignes reoenset. Similiter, nota est Virga et arundo Ianitotis apud Petronium et Senecam. De Virgarum fasciculis una cum securibus, Magistratibus olim Romanis solitis praeferri, diximus supra in voce Fassces. Porro tum disciplinae, tum eloquentiae symbolum Virga fuit, unde caduceus Mercurio tributus, cuiusmodi virgis insignita plurima Numismata, Pacis insriptionem praeferunt, et adhuc infra, ELOQUENTIA. Nec errant, qui Virgam auteam in huius manibus, a qua ipse Chrysorrapis dictus est, digunatis et excellentiae, quae illum ornant, qui scite et opportune orationem contexere nôrit, signum esse contendunt. Palladi quoque totius Sapientiae Deae, non eno in loco, ab Homero Virga accommodatur. Sed et Virgam manu tenebant Iudices sacrorum certaminum, ut discimus ex Plut. Pompeio et Catone Iuniore, quorum hic cum Antiochiam venisser, obviam ipsi venit magna cum comitum turba, pro more recepro. ἔχων ςτέφανον καὶ ῥάβδον, habens coronam et virgam, qui coeterorum dux erat. Athletis quoque victoribus virga prius, seu ramus e palma, quam corona dounabatur, eamque a iudicibus modo dictis accipiebant, quos propterea ῥαβδευτὰς appellatos, ait Aristides, de Rhetor Orat. 1. Hanc dein virgae dationem sequebatur ἐπεγερμὸς, incitamentum seu adhortatio, inde κρότος, plausus, φυλλοβολία, coniectus foliorum, et tandem βραβε̑ιον, corona, qua de re vide Car. paschal. Coronar. l. 6. c. 22. etc. De Aesculapii Virga seu nodoso bacillo, vide suô locô: De Virga Aaronis et Moysis infra de Virga Hesiodi, inter Poetarum Virgas maxime spectabili, Aristidem περὶ τȏυ παραφθέγ. de Virga Mercurii plura. apud Casp Bacthium, Animadversion. Papinian. ad l. 2. Theb. v. 11. inprimis in Commentario Magno Superstitionum, ubi de potestateeius acpotentia peculiarem tractatum satis mysteriodem exhibet; Fortun. item Licerum de Gemmis Annular. Schem. 24. c. 107. ubi gemmam, in qua caduceus cum duobus galiis Gallinaceis, erudite exponit: de Virga Pastoris, sub qua transibaut armenta et greges quoties numerus illorum subducebatur, supra voce Pastor ιτ. Padum: de Virga Praetoris, quam in liberratum vindicationibus dahibebat, supra itidem voce Vindicta: de Virga Sceptrina Ludimagistrorum itidem supra, voce Mannae, it. Sceptrum etc. Apud Recentiores, Virga alba, pacis fuit symbolum, Britton in LL. Augl. c. 53. Vide et infra Virga Moysis. Virgae consecratae occutrunt, apud Aimoinum, Histor. Francic. l. 3. c. 68. Posthhaec misit Gundobaldus iterum duos Legatos ad Regem cum virgis conscreatis, iuxia rilum Francorum. ut scil. non contingerentur, sed exposit â legatione cum responso reverterentur. Porro Virgam Ferream, per medium linguae portaret, poenam blasphemantium fuisse, apud Caralaunos,docet Car. du Fresue. Sed et Virgam Ferream, argenteis literis scite insoriptam, quae in Palatinis olim Cimeliis servabatur, publicavit ad staturam Caroli M. indicandam Marqu. Freherus. Virga Regalis, de qua vide supra, voce Baculus, item Manus iultitiae: Virga Regia, h. e. districtus Sendescalli Hospitii Regis Angl. cui in in signum iurisdictionis commissa est Virga, coram Rege deferenda, ut olim Curopalatae, qui idem fere munus obibat apud Imperatores Byzantinos, cuiusque virga χρυσοῦς ῥάβδος ἀεὶ προκέλευθος Α᾿νάκτων dicitur Paulo Silentiario, Descript. S. Sophiae Parte 2. v. 126. etc. de quibus, aliisque huc pertinentibus, vide praefatum Auctorem in Glossario, ut de Virga seu baculo Episcopali, Macros quoque Fratres, Hierolex. nec non supra aliquid: uti de investitura per Virgam vel Virgulam per Virgam et Pileum, suô locô, de Urigis aureis argenteisque ante altaria suspendi solitis in Eccles. Romana, voce Laudunae, de divinatione per Virgas, voce Tenus.III.VIRGAin vestibus, veteri Scholiasti Iuvenalis ad Sat. 8. idem cum paragauda vel loro; alias idem cum scutula, quas voces vide. unde virgaere, pr oprie virgis in longum latum que transversim positis, sicut oculare, rotundis maculis seu clavis, variate, ac maculis quadratis, operi reticulato similibus, aliquid distinguere. Quô pactô Virgatae Vestes, memorantur Diodoro, qui Gallos saga ῥαβδωτὰ πλινθίοις πολυανθέσι καὶ πυκνοῖς διειλημ μεν´α, scutulata et reticulaum distincta, gestare ait. Sic Virgata Propertio, Epigr. 65. v. 319. ac Virgilio, Phlluci ῥαβδοειδῆ, h. e. scutularum instar cancellatim ac articulatim distincta, Scalig. ad Varronem. Ita autem Virgilius, l. 8. de Gallis, v. 660.Aurea caesaries illis, atque aurea vestis,virgatis lucent sagulis, tum lactea collaAuro innectuntur.Ubi tamen Servius, Sagula virgata interpretatur, quae habebant in virgarum morem deductas vias. Et bene, addit, adlusit ad Gallicum morem, quô Virga purpura dicitur. Virgatis ergo, ac si diceret purpuratis, quae sagula virgata etiam trabeata dicta sunt. Trebellius in Gallienis c. 6. Perditâ Gallia arrisisse et dixipe perhibetur: Non sine trabeatis sagis tuta Resp. est? Hîc enim mavult Ferrarius cum Casaubono, trabeata saga, ex Diodoro ῥαβδωτοὺς σάγους interpretari, quam Atrebatica cum aliis substituere. Ut Togae nam que a transversis purpurae discurrentis lineis, sive trabibus, Trabeae sunt dictae; sic a Virgis purpureis trabeata Gallorum sagnla. Turnebus vero, l. 2. c. 14. simpliciter Virgatum, ῥαβδωτὸν, intelligit, quod virgas quasdam in longum aut latum variâ serie ac colore porrectas haberet, ut in concharum genere Virgulatae sum, i. e. ῥαβδωτ´αὶ. Ita Val. Flaccus, Argon. l. 2. v. 159. Thracum mulieribus Virgatas vestes tribuit nec purpureas, inquit ille, intellexit, sed Barbarorum ritu discolores, et veluti virgatis segmentis contextas:Iam veniet durata gelu, sed me quoque pulsamFama viro, nostrosque toros Virgata tenebit.Quam sententiam firmant, quae de Scaligero supra attulimus, Virgas interpretante Scutulas, Graec. πλινθία: Etant autem haec quadra similia retium maculis, quas Graeci βρόχους vocant. Nec forte multum abludunt Saracenorum colorata sagula, apud Ammian. l. 14. Vide Octav. Ferrarium, de Re Vestiar. Part. 2. l. 3. c. 16. et supra voce Acanthina. Postea verbum latius extensum, ut quam libet macularum varietatem exprimeret. Sic virgatas tigres poetas Latinos dixisse, h. e. varias, et Theaciscas mulieres, virgatas h. e. variis, in manibus, mentô, totôque corpore com punctas notis, ait Salmasius, Not. ad Carinum Vopisci, c. 20, ubi multa de his vestium Virgis. Sed de tigribus vocis proprietatem servari, docet Bochartus, et quoniam pardi rotundas habent maculas, tigrides vero longas taenias, vigatas tigres, longis taeniis varias, interpretatur, Hierozoici Parte prior. l. 3. c. 8. praeeunte ipsô Salmasiô ad Solin. p. 210. abi ait: Segmenta vocat maculas tigrium, quia longis ductibus erant lineatae ---- ῥαβδοὺς et ῥαβδωτοὺς ςπίλους huiusmodi oblongas macularum notas vocabant. Unde virgatae tigres ---- ταινίας appellat Oppianus. etc.IV.VIRGApro supplicio fuit, apud varias Gentes, hodieque et hic eius usus perdurat. Infligebantur enim Verbera, vel flagris seu flagellis, vel Virgis seu fustibus, unde Flagellatio et Fustigatio: inter quae id discriminis fuit, quod Virgae honestiores essent, flagra fervis, peregrinis, hostibus, ingererentur. Et quidem more Maiorum Romanô vetustiori, capitaliter puniendi, aut virgis ad necem caedebantur, aut primo caesi percutiebantur secuti, gladiô aliterve occisi, de re ampliter et doctissime egit Perr. Faber in Semestribus, l. 2. c. 10. Vide quoque supra ubi de Supplicio more Maiorum. Sed ira mos hic priscus demum mutavit, ut non solum civis Romanus, ex Legibus Porcia ac Valeria, nec morti tradi, nec caedi omnino adversus provocationem ad Populum deberet, sed tandem, ut nec hostis, nec alius verberibus tantum necaretur. Atqui non Flagellationis solum, sed et Fustigationis, castigationem etiam in usu Romanis fuisse, solis ex Digestis liquet Historiisque. Vide l. 10. et l. 4. §. 1. D. tit. de Incendio, Ruina etc. Val. Maximum, l. 2. c. 7. §. 4. Iul. Frontinum, Stratagem. l. 4. etc. Ita tamen, ut servus, quemadmodum dictum, flagellis; Liber fustibus seu Virgis caedendus esset, ut non semel in Digestis docetur, optimeque explicatur a Barn. Brissonio, Select. ex Iure Orv. Antiq. l. 3. c. 9. quod tamen, ut fieri in rebus huiusmodi solet haud perpetuo côdem se habuit modô. Et quidem, ex more, ut videtur, Romano, quô in non cives animadverti volebant more Maiorum, id est, ita, ut capitaliter puniendi primo caederentur, orta est illa DOMINI nostri flagellatio, a Pilato, Praeside Romano, cum iam crucisixuro, illata: Ut enim pro mortuo habitus flagellaretur, mori Iudacio non congruebat, ut vidimus supra, ubi de Verberibus. Fustigationi autem subici solebant, idque ex Rescriptis saepius principalibus, liberi homines tantum, qui tenuiores essent; eriam, in causa Maiestatis, ipsi honestiores, ut in Basilica seu Iura Caesarea Graecanica receptum est. Generaliter vero ait Cailistratus, l. 28. §. 4. ff. tit. de Poen. Omnes, qui fustibus caedi prohibentur, eandem habere honoris reverentiam debere, quam Decuriones hobent. In bello, quem militem extra ordinem deprehendit (Scipio, ad Numantiam, disciplinam militarem corrigens) vitibus: si extraneus, fustibus caecidit, apud Liv. Epit. l. 55. Publiô Nasicâ et D. Brutô Consulib. Caius Matienus, accusatus apud Tribunos Pl. quod exercitum in Hispania deseruisset, damnatus sub furca diu Virgis casus est et sestertio nummo veniit. Fiebat vero id hôc pactô, ut Polybius, l. 6. exponit: Accepto fuste Tribunus vix tantum attingebat dammatum, quod ubi factum erat, omnes, qui in castris erant, cadentes fustibus, plerosque in ipsis castris conficiebant; ac si evasissent, ne sic quidem servari poterant, quippe quibus nec in patriam redire liceret; neque a propinquis domum recipi possunt. Infligebaturque haec poena Custodibus seu Vigilibus, qui tesseras non reddissent aut dormivissent, aut locum vigiliae deseruissent: item Tergiductoribus et Ptaefectis alae, qui negligenter vigilias curâssent, aut tesseras non propagâssent. Etiam qui furtô sustulisser quidpiam e castris, nec non qui falsum testimonium dixisset; aut si quis ter ob idem cromen multatus esset, etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 25. aliosque, inprimis autem Lipsium, de Militia Rom. l. 5. c. 18. Apud Christianos, tam Fustigationis, quam Flagellationis, usus forensis, extra causas aliquot atroces et personas tenues admodum, diu abhinc evanuisse videtur. Vide Iul. Clarum, Sentent. l. 5. Quaest. 70. et ibi Dan. Baiardum.Certe apud Graecos veteres adeo infamis non habebatur poena haec, quincaesus, quasi crimen omnino inde, quantum ad famam, satis expiâsset, existimationi pristinae restitueretur etc. Quam in rem vide plura apud Ioh. Seldenum, de Synedriis Veter. Hebraeorum, l. 2. c. 13. Iust. Lipsium, de Cruce, l. 2. c. 3. Alios. Salmasius Virgas, a fustibus, interdum diversas et illam quidem graviorem poenam, utpote et flagellorum nomine venientem nonnumquam, hanc leviorem, illam servilem, hanc liberis, sed tenuioribus,irrogari solitam fuisse, docet Not. ad ista Lampridii in Alexandro Seu. c. 51. Si quis (miles) de via in alicuius possessionem deflexisset —— aut fustibus subiciebatur —— aut virgis, aut condemnationi. Vide et supra passim, inprimis voce Verbera. Addo saltem, inter Martyrum tormenta passim memorari et Virgas seu fustes baeulosque, acumines suô per viscera et intestina adactos; vel quibus illi ad ossium coinfractionem usque caedebantur, βακτηρίας, item βάκλους Scriptoribus Eccles. dictos, uti ῥαυδίζειν hôc modô caedere appellârunt. Vide Cl. Suicerum in his vocibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.